- PHAYLLUS
- I.PHAYLLUSOnomarchi Phocensis frater, qui eô in Thessalia occisô, summam imperii suscepit, ac, damna acceptacorrecturus, magnam mertenariorum multitudinem contraxit, mercedes duplicavit, et a sociis auxilia advocavit, Olympiadis centesimae sextae annô quartô, sed annô sequenti tabe extioctus est.II.PHAYLLUSqui in Olympiis cursu vicit, Ο῾πλιτοδρόμος, h. e. armatus decursor insignis ac celeber, quem nominarunt ὁδόμετρον. Alius fuit Athleta victor, Olympiade octava. Tertius praemiator ac fur, Scaholia in Aristophan. Acharn. p. 381. G. 2. Quin et Quinqvertio fuit, de quo Graeci in Epigr. quod Latinum apposuimus:Saltum ad quinque pedes quinquagintaque Phayllus.Discum ad centum egit quinque minus pedibus.Meminit quoque Aristophancs Crabron. p. 516. E. et fortasse illum invit, quem aiunt teste Eustathiô in Dionysii περιηγητὴν, unius navis Imperatorem fuisse, quam Crotoniatae auxilitatum miserunt, Graeciae periclitanti, in bello Persico. Illic Phaullus dicitur ter vicisse Pythia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.